Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

224 
THEORIA MOTUS CORPORUM COELESTIUM. LIBER II. SECTIO II. 
gantur. Supra quidem monuimus, praecisionis maioris gratia plerumque prae 
stare , si elementa duabus observationibus extremis completis, atque inter 
mediarum longitudinibus vel ascensionibus rectis accomodentur: attamen in 
prima orbitae determinatione huic lucro renuntiavisse haud poenitebit, quum 
approximatio expeditissima longe maioris momenti sit, iacturamque illam, quae 
praecipue tantum in longitudinem nodi atque inclinationem orbitae cadit, 
elementaque reliqua vix sensibiliter afficiat, postea facile explere liceat. 
Brevitatis caussa methodi expositionem ita adornabimus, ut omnes locos 
ad eclipticam referamus, adeoque quatuor longitudines cum duabus latitudini 
bus datas esse supponemus: attamen quoniam in formulis nostris ad terrae 
latitudinem quoque respicietur, sponte ad eum casum transferri poterunt, ubi 
aequator tamquam planum fundamentale accipitur, si modo ascensiones rectae 
ac declinationes in locum longitudinum et latitudinum substituuntur. 
Ceterum respectu nutationis, praecessionis et parallaxis, nec non aberra 
tionis, omnia quae in Sectione praec. exposuimus etiam hic valent: nisi ita 
que distantiae approximatae a terra aliunde iam innotuerunt, ut respectu ab 
errationis methodum I art. 118 in usum vocare liceat, loca observata initio 
tantum ab aberratione fixarum purgabuntur, temporaque corrigentur, quam 
primum inter calculi decursum distantiarum determinatio approximata in potes 
tatem venit, ut infra clarius elucebit. 
167. 
Solutionis expositioni signorum praecipuorum indicem praemittimus. Erunt 
nobis 
t, t\ t", t"' quatuor observationum tempora 
a, a', a", a" corporis coelestis longitudines geocentricae 
ß, ß / , ß”, ß w eiusdem latitudines 
r, r\ r", r"' distantiae a Sole 
p, p\ p", p w distantiae a terra 
l, T, V" terrae longitudines heliocentricae 
B, B\ B'\ B”' terrae latitudines heliocentricae 
JR, R\ JR", R'" terrae distantiae a Sole
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.