SECTIO TERTIA.
Determinatio orbitae observationibus quotcunque quam proxime satisfacientis.
172.
Si observationes astronomicae ceteriqne numeri, quibus orbitarum com-
putus innititur, absoluta praecisione gauderent, elementa quoque, sive tribus
observationibus sive quatuor superstructa fuerint, absolute exacta statim pro
dirent (quatenus quidem motus secundum leges KeplerI exacte fieri suppo
nitur), adeoque accitis aliis aliisque observationibus confirmari tantum possent,
haud corrigi. Verum enim vero quum omnes mensurationes atque observa
tiones nostrae nihil sint nisi approximationes ad veritatem, idemque de omni
bus calculis illis innitentibus valere debeat, scopum summum omnium compu-
torum circa phaenomena concreta institutorum in eo ponere oportebit, ut ad
veritatem quam proxime fieri potest accedamus. Hoc autem aliter fieri ne
quit, nisi per idoneam combinationem observationum plurium, quam quot ad
determinationem quantitatum incognitarum absolute requiruntur. Hoc nego
tium tunc demum suscipere licebit, quando orbitae cognitio approximata iam
innotuit, quae dein ita rectificanda est, ut omnibus observationibus quam ex
actissime satisfaciat. Etiamsi haec expressio aliquid vagi implicare videatur,
tamen infra principia tradentur, secundum quae problema solutioni legitimae
ac methodicae subiicietur.
Praecisionem summam ambire tunc tantummodo operae pretium esse pot
est, quando orbitae determinandae postrema quasi manus apponenda est.
Contra quamdiu spes affulget, mox novas observationes novis correctionibus