Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

238 
THEORIA MOTUS CORPORUM COELESTIUM, LIBER II. SECTIO III. 
teramve praeferamus. Sin yero observationibus singulis idem praecisionis gradus 
haud attribuendus videtur, supponamus praecisionis gradum in singulis resp. 
proportionalem aestimandum esse numeris e, e\ e", e" etc., i. e. errores his nu 
meris reciproce proportionales in observationibus aeque facile committi po 
tuisse; tum secundum principia infra tradenda valor medius maxime proba 
bilis baud amplius erit medium arithmeticum simplex, sed 
ecS -f- e'e'h'e"e"h" + e ,n e ,n V"etc. 
ß ß _|_ ß f ß f —J— ß ,f ß ^ —|— ß f 
' -{- etc. 
Statuendo iam hunc valorem medium = A, pro ascensionibus rectis veris as 
sumere licebit resp. a-j-3 — A, A, — A, a'"-f- S—A etc., tumque 
arbitrarium erit, quanam in calculo utamur. Quodsi vero vel observationes 
temporis intervallo nimis magno ab invicem distant, aut si orbitae elementa 
satis approximata nondum innotuerant, ita ut non licuerit, horum deviationes 
tamquam constantes pro observationibus cunctis spectare, facile perspicietur, 
aliam hinc differentiam non oriri, nisi quod deviatio media sic inventa non 
tam omnibus observationibus communis supponenda erit, quam potius ad tem 
pus medium quoddam referenda, quod, perinde e singulis temporum momentis 
derivare oportet, ut A ex singulis deviationibus, adeoque generaliter ad tempus 
Si itaque summam praecisionem appetere pla- 
eet-\- e'e't' -f- e"e"t" -f- e'"e"'t'"etc. 
ee+e'e'+e"e"+e' 
r + etc. 
cet, pro eodem tempore locum geocentricum ex elementis computare, ac dein 
ab errore medio A liberare oportebit, ut positio quam accuratissima emergat: 
plerumque tamen abunde sufficiet, si error medius ad observationem tempori 
medio proximam referatur. Quae hic de ascensionibus rectis diximus, perinde 
de declinationibus, aut si mavis de longitudinibus et latitudinibus valent: 
attamen semper praestabit, immediate ascensiones rectas et declinationes ex 
elementis computatas cum observatis comparare; sic enim non modo calculum 
magis expeditum lucramur, praesertim si methodis in artt. 53 — 60 expositis 
utimur, sed eo insuper titulo illa ratio se commendat, quod observationes in 
completas quoque in usum vocare licet, praetereaque, si omnia ad longitudines 
et latitudines referrentur, metuendum esset, ne observatio quoad ascensionem 
recte, quoad declinationem male instituta (vel vice versa) ab utraque parte 
depravetur, atque sic prorsus inutilis evadat. — Ceterum gradus praecisionis 
medio ita invento attribuendus secundum principia mox explicanda erit 
= \j [ee-\- e'e'-\- e"e"-\- e'"e"-\- etc.), ita ut quatuor vel novem observationes aeque
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.