Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

cunctis promiscue errores maiores vel minores aeque possibiles supponere 
oporteat; porro quum generaliter loquendo errores leviores saepius committan 
tur quam graviores: manifestum est, orbitam talem, quae dum sex datis ad 
amussim satisfacit a reliquis plus minusve deviat, principiis calculi probabili 
tatis minus consentaneam censendam esse, quam aliam, quae, dum ab illis 
quoque sex datis aliquantulum discrepat, consensum tanto meliorem cum reli 
quis praestat. Investigatio orbitae sensu stricto maximam probabilitatem prae 
se ferentis a cognitione legis pendebit, secundum quam errorum crescentium 
probabilitas decrescit: illa vero a tot considerationibus vagis vel dubiis — 
physiologicis quoque — pendet, quae calculo subiici nequeunt, ut huiusmodi 
legem vix ac ne vix quidem in ullo astronomiae practicae casu rite assignare 
liceat. Nihilominus indagatio nexus inter hanc legem orbitamque maxime 
probabilem, quam summa iam generalitate suscipiemus, neutiquam pro specu 
latione sterili habenda erit. 
Ad hunc finem a problemate nostro speciali ad disquisitionem generalissi 
mam in omni calculi ad philosophiam naturalem applicatione foecundissimam 
ascendemus. Sint F, F, V" etc. functiones incognitarum p, q, r, s etc., g mul 
titudo illarum functionum, v multitudo incognitarum, supponamusque, per ob 
servationes immediatas valores functionum ita inventos esse V — M, V' = M\ 
V" — M" etc. Generaliter itaque loquendo evolutio valorum incognitarum con 
stituet problema indeterminatum, determinatum, vel plus quam determinatum, 
prout fuerit p<C v ? (x = v, vel g > v # ). Hic de ultimo tantum casu sermo 
erit, in quo manifesto exacta cunctarum observationum repraesentatio tunc 
tantum possibilis foret, ubi illae omnes ab erroribus absolute immunes essent. 
Quod quum in rerum natura locum non habeat, omne systema valorum in 
cognitarum p, <7, r, s etc. pro possibili habendum erit, ex quo valores functio- 
*) Si in casu tertio functiones V, V, V" etc. ita comparatae essent, ut p. -f-1 — v ex ipsis vel plures 
tamquam functiones reliquarum spectare liceret, problema respectu harum functionum etiamnum plus quam 
determinatum foret, respectu quantitatum p, q, r, s etc. autem indeterminatum: harum scilicet valores ne 
tunc quidem determinare liceret, quando valores functionum V, V, V" etc. absolute exacti dati essent: sed 
hunc casum a disquisitione nostra excludemus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.