Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

242 
THEORIA MOTUS CORPORUM COELESTIUM. LIRER II. SECTIO III. 
176. 
lam perinde, ut positis valoribus incognitarum determinatis quibuscunque, 
cuivis systemati valorum functionum V, F', F" etc. ante observationem factam 
probabilitas determinata competit, ita vice versa, postquam ex observationibus 
valores determinati functionum prodierunt, ad singula systemata valorum in 
cognitarum, e quibus illi demanare potuerunt, probabilitas determinata redun 
dabit: manifesto enim systemata ea pro magis probabilibus habenda erunt, in 
quibus eventus eius qui prodiit exspectatio maior affuerat. Huiusce probabi 
litatis aestimatio sequenti theoremati innititur: 
Si posita hypothesi aliqua H probabilitas alicuius eventus determinati E est 
— h, posita autem hypothesi alia H' illam excludente et per se aeque probabili 
eiusdem eventus probabilitas est = h' : tum dico, quando eventus E revera appa 
ruerit, probabilitatem, quod H fuerit vera hypothesis, fore ad probabilitatem, quod 
H' fuerit hypothesis vera, ut h ad h'\*)\ 
Ad quod demonstrandum supponamus, per distinctionem omnium circum 
stantiarum, a quibus pendet, num H aut H' aut alia hypothesis locum ha 
beat, utrum eventus E an alius emergere debeat, formari systema quoddam 
casuum diversorum, qui singuli per se (i. e. quamdiu incertum est, utrum 
eventus E an alius proditurus sit) tamquam aeque probabiles considerandi sint, 
hosque casus ita distribui, 
ut inter ipsos 
reperiantur 
uhi locum habere 
debet hypothesis 
cum modificationibus talibus, 
ut prodire debeat eventus 
m 
H 
E 
n 
H 
ab E diversus 
m 
H' 
E 
/ 
n 
H' 
ab E diversus 
ff 
m 
ab H et H' diversa 
E 
rr 
n 
ab H et H' diversa 
ab E diversus 
Tune erit h = —h' = ; porro ante eventum cognitum probabilitas 
[*) Handschriftliche Bemerkung;] Hätten die Hypothesen II, H' an sich (d. i. vor dem Eintreten von 
E oder vor erlangter Kenntniss von diesem Eintreten), ungleiche Wahrscheinlichkeiten ¡j., ;j.' gehabt, so wird 
man ihnen, nach der Erscheinung von E, Wahrscheinlichkeiten beilegen müssen, die den Producten \xh, 
\x'h' proportional sind.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.