Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Caput XI. 
349 
observandi difficultati tribuo. Nam etsi calculum Tychonicum seu umbrae 
dimetientem in dubium quis vocet (de quo alibi), nunquam tamen efficiet, 
ut haec eclipsis hac quantitate cum ceteris in unam normam quadret. 
Itaque ut hic quoque paulo firmioribus praesidiis niterer, aestimare 
solitus sum arcum circumferentiae Lunaris absentem. 
Nam hoc dato et proportione diametrorum Lunae et umbrae cognita 
mediocriter, defectus quantitas et ipsa datur. Centro D scribatur circulus 
umbrae FEG et centro B circumferentia disci Lunaris FAG, secans umbram 
in F, G. Connectantur centra inter se et cum F, item 
et puncta sectionum lineis FB, FD, BD et FG, quae sese 
orthogonaliter secabunt in C. Sit FAG verbi gratia 
sexta pars circumferentiae, erit FA dimidium sc. 30°, 
angulus nempe FBC. Quare BFC 60° et BF secans 
200000 qualium FC 100000. Detur vero proportio BF 
ad FD, quae sit 1 ad 3, erit FD 600000, secans anguli 
DFC 80° 24'. Eorundem vero angulorum et tangentes 
dantur BC 173205, CD 591236. Quae ablatae a BA 
200000, et DE 600000, relinquunt CA 26795 et CE 
8764. Itaque qualium BF est 200000 talium EA pars 
deficiens est 35559, composita ex CE et CA, qua pro 
portione data facile postea vel digiti vel scrupula deficientia 
habentur. Nam si semidiameter Lunae sit 16 / , in defectu 
erunt 2' 51". Exempla invenies infra in eclipsibus anni 
1603. 
Hic etsi et visus et aestimatio visus nonnihil aberrare possunt, ejus 
tamen erroris exigua portiuncula in diametrum Lunae censendam redundat. 
Cupio astronomos operam dare, ut certiores aliqui modi hujus obser 
vationis constituantur. Nam ab hac una re dependet id, quod in astrono 
mia vulgo maximi fit, dimensio altitudinis et corporis Solaris. Etenim si 
sit parallaxis Solis maxima 3' et in aestimatione defectus Lunaris tertia 
parte digiti aberretur, actum est de 600 semidiametris Terrae; sin maxima 
Solis parallaxis sit 2', aberrabimus 1700 semidiametris Terrae omissione 
unius scrupuli in defectu Lunari; ut videre est in fronte nostrae parallac- 
ticae. (Comp. annot. Nr. 89.) 
Problema VII. Proposita vera specie Solis deficientis in 
venire veram proportionem diametrorum Solis et Lunae, et 
digitos eclipticos veros. Problema Maestlini est praeceptoris mei. 
Ascendebamus sub tectum templi, et valvis contra lucem munitis in sublimes 
trabes aliquis enitebatur, tegulam opportuno loco exemturus, ut rima tenuis 
sima luci pateret, nunc hanc, nunc illam, prout hunc vel illum radium trabes 
intercepissent. Ita tabulati opportunitas radium nobis praestabat multo 
ampliorem, quam instrumentum seu regula mea, non longior 12 pedibus. 
Hunc radium cum Sole deficientem (per 9. secundi capitis) papyro excipiebat. 
Et quia tota radiatio conus rectus est, cujus vertex circa foramen, patet, 
nisi papyrus perpendiculariter radiationi sit opposita, radium in papyro 
formatum non fore circulum, per 9. primi Apollonii. Ergo scribebat in 
papyro circulos aliquot diversarum quantitatum, quantum fere videbat radium 
occupaturum, ductasque diametros in 12 partes aequales seu digitos divi 
debat. Deinde radium circulis signatis ita excipiebat ex opposito, ut margo 
radii in circuli alicujus circumferentiam undique coincideret, permutando 
Fig. 111.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.